Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 16

3 Ipsa ponam verba Ciceronis, quia res fidem excedit:
4 Accersivit ad se, promisit, intercessit, dedit. Iam vero—o di boni,di boni Cicero, Ad Att. i. 16. 5; di omitted by BA. rem perditam!—etiam noctes certarum mulierum atque adulescentulorum nobilium introductiones nonnullis iudicibus pro mercedis cumulo fuerunt.
5 Non vacat de pretio queri, plus in accessionibus fuit. Vis se veri illius uxorem? Dabo illam, vis divitis huius? Tibi praestabo concubitum. Adulterium nisi feceris, damna. Illa formonsa, quam desideras, veniet. Illius tibi noctem promitto nec differo; intra comperendinationem fides promissi mei stabit.mei stabit ed. Ven.; me extabit BA. Plus est distribuere adulteria quam facere; hoc vero matribus familiae denuntiare est.
6 Hi iudices Clodiani a senatu petierant praesidium, quod non erat nisi damnaturis necessarium, et inpetraverant. Itaque eleganter illis Catulus absoluto reo, quid vos, inquit, praesidium a nobis petebatis? An ne nummi vobis eriperentur? Inter hos tamen iocos inpune tulit ante iudicium adulter, in iudicio leno, qui damnationem peius effugit quam meruit.
7 Quicquam fuisse corruptius illisillis later MSS.: illius BA. moribus credis, quibus libido non sacris inhiberi, non iudiciis poterat, quibus in ea ipsa quaestione, quae extra ordinem senatusconsulto exercebatur, plus quam quaerebatur, admissum est? Quaerebatur, an post adulterium aliquis posset tutus esse; apparuit sine adulterio tutum esse non posse.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi