Kitap 16
10
Sed non praestat omnia: non est fortis oratio eius, quamvis elata sit; non est violenta nec torrens, quamvis effusa sit; non est perspicua, sed pura. Desideres, inquis, contra vitia aliquid aspere dici, contra pericula animose, contra fortunam superbe, contra ambitionem contumeliose, volo luxuriam obiurgari, libidinem traduci, inpotentiam frangi. Sit aliquid oratorie acre, tragice grande, comice exile. Vis illum adsidere pusillae rei, verbis; ille rerum se magnitudini addixit,addixit later MSS.; adduxit BA. eloquentiam velut umbram non hoc agens trahit.
11
Non erunt sine dubio singula circumspecta nec in se collecta nec omne verbum excitabit ac punget,ac punget later MSS.; ag pugnet BA. fateor. Exibunt multa nec ferient et interdum otiosa praeterlabetur oratio, sed multum erit in omnibus lucis, sed ingens sine taedio spatium. Denique illud praestabit, ut liqueat tibi illum sensisse quae scripsit. Intelleges hoc actum, ut tu scires quid illi placeret, non ut ille placeret tibi. Ad profectum omnia tendunt, ad bonam mentem, non quaeritur plausus.