Kitap 16
29
Quaedam remedia aliis partibus corporis salutaria velut foeda et indecora adhiberi aliis nequeunt, et quod aliubi prodesset sine damno verecundiae, id fit inhonestum loco vulneris. Non te pudet luctum voluptate sanare? Severius ista plaga curanda est. Illud potius admone, nullum mali sensum ad eum, qui periit, pervenire; nam si pervenit, non periit.
30
Nulla, inquam, res eum laedit, qui nullus est; vivit, si laeditur. Utrum putas illi male esse, quod nullus est, an quod est adhuc aliquis? Atqui nec ex eo potest ei tormentum esse, quod non est; quis enim nullius sensus est? Nee ex eo, quod est; effugit enim maximum mortis incommodum, non esse.
31
Illud quoque dicamus ei, qui deflet ac desiderat in aetate prima raptum: omnes, quantum ad brevitatem aevi, si universo conpares, et iuvenes et senes, in aequo sumus. Minus enim ad nos ex aetate omni venit quam quod minimum esse quis dixerit, quoniam quidem minimum aliqua pars est. Hoc quod vivimus, proximum nihilost; et tamen, o dementiam nostram, late disponitur.
32
Haec tibi scripsi, non tamquam expectaturus esses remedium tam serum, liquet enim mihi te locutum tecum quicquid lecturus es, sed ut castigarem exiguam illam moram, qua a te recessisti, et in reliquom adhortarer, contra fortunam tolleres animos et omnia eius tela, non tamquam possent venire, sed tamquam utique essent ventura, prospiceres. Vale.