Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 16

23 Ceterum frequenter de illo loquere et memoriam eius, quantum potes, celebra. Quae ad te saepius revertetur, si erit sine acerbitatesine acerbitate later MSS.; inea cervitate BA. ventura; nemo enim libenter tristi conversatur, nedum tristitiae. Si quos sermones eius, si quos quamvis parvoli iocos cum voluptatevoluptate later MSS.; voluntate BA. audieras, saepius repete; potuisse illum implere spes tuas, quas paterna mente conceperas, audacter adfirma.
24 Oblivisci quidem suorum ac memoriam cum corporibus efferre et effusissime flere, meminissememinisse later MSS.; memisse BA. parcissime,—inhumani animi est. Sic aves, sic ferae suos diligunt, quarum concitatusquarum concitatus later MSS.; quorum contria concitatus actus BA. est amor et paene rabidus, sed cumcum later MSS.; eum BA. amissis totus extinguitur. Hoc prudentem virum non decet; meminisse perseveret, lugere desinat.
25 Illud nullo modo probo, quodquod later MSS.; quid BA. ait Metrodorus: esse aliquam cognatam tristitiae voluptatem, hanc esse captandam in eiusmodi tempore. Ipsa Metrodori verba subscripsi. Μητροδώρου ἐπιστολῶν πρὸς τὴν ἀδελφήν.Rossbach holds that these five words belong in the margin. Ἔστιν γάρ τις ἡδονὴ λύπῃ συγγενής, ἣν χρὴ θηρεύειν κατὰ τοῦτον τὸν καιρόν.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi