Kitap 15
14
Praeterea si praecepta singulis damus, inconprehensibile opus est. Alia enim dare debemus faeneranti, alia colenti agrum, alia negotianti, alia regum amicitias sequenti, alia pares, alia inferiores amaturo.
15
In matrimonio praecipies, quomodo vivat eum uxore aliquis, quam virginem duxit, quomodo eum ea, quae alicuius ante matrimonium experta est, quemadmodum eum locuplete, quemadmodum cum indotata. An non putas aliquid esse discriminis inter sterilem et fecundam, inter proveetiorem provectiorem et puellam, inter matrem et novercam? Omnes species conplecti non possumus, atqui singulae propria exigunt; leges autem philosophiae breves sunt et omnia alligant.
16
Adice nunc, quod sapientiae praecepta finita debent esse et certa: si qua finiri non possunt, extra sapientiam sunt; sapientia rerum terminos novit.
16
Ergo ista praceeptiva praeceptiva pars summovenda est, quia quod paucis promittit, praestare omnibus non potest; sapientia autem omnes tenet.