Kitap 15
11
Sic amico utere, sic cive, sic socio. Quare? Quia iustum est. Omnia ista mihi de iustitia locus tradit. Illic invenio aequitatem per se expetendam, nec metu nos ad illam cogi nec mercede conduci, non esse iustum, cui quidquam in hac virtute placet praeter ipsam. Hoc cum persuasi mihi et perbibi,perbibi later MSS.; perhibi BA. quid ista praecepta proficiunt, quae eruditum docent? Praecepta dare scienti supervacuum est, nescienti parum. Audire enim debet non tantum, quid sibi praecipiatur, sed etiam quare.
12
Utrum, inquam, veras opiniones habenti de bonis malisque sunt necessaria an non habenti? Qui non habet, nihil a te adiuvabitur; aures eius contraria monitionibus tuis fama possedit. Qui habet exactum iudicium de fugiendis petendisque, scit, quidscit quid later MSS.; scit BA. sibi faciendum sit, etiam te tacente. Tota ergo pars ista philosophiae summoveri potest.
13
Duo sunt, propter quae delinquimus: aut inest animo pravis opinionibus malitia contracta aut, etiam si non est falsis occupatus, ad falsa proclivis est et cito specie quo non oportet trahente corrumpitur. Itaque debemus aut percurarc percurare mentem aegram et vitiis liberare, aut vacantemvacantem later MSS.; vagantem BA. quidem, sed ad peiora pronam praeoeeupare praeoccupare. Utrumque decreta philosophiae faciunt; ergo tale praceipiendi praecipiendi genus nil agit.