Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 15

8 His decretis eum illum in conspectum suae condicionis adduxeris et cognoverit beatam esse vitam non quae secundum voluptatemvoluptatem later MSS.; voluntatem BA. est, sed secundum naturam, cum virtutem unicum bonum hominis adamaverit, turpitudinem solum malum fugerit, reliqua omnia, divitias, honores, bonam valitudinem vires, imperia, scicrit scierit esse mediam partem nec bonis adnumerandam nec malis, monitorem non desiderantdesideravit later MSS.; desideravit BA. ad singula, qui dicat: sic incede, sic cena. Hoc viro hoc feminae, hoc marito hoc caelibi convenit.
9 Ista enim qui diligentissime monent, ipsi facere non possunt. Haec paedagogus puero, haec avia nepoti praecipit, et irascendum non esse magister iracundissimus disputat. Si ludum litterarium intraveris, scies ista, quae ingenti supercilio philosophi iactant, in puerili esse praescripto.
10 Utrum deinde manifesta an dubia praecipies? Non desiderant manifesta monitorem, praecipienti dubia non creditur; supervacuum est ergo praecipere. Id adeo sic disce. Si id mones, quod obscurum est et ambiguum, probationibus adiuvandum erit. Si probaturus es, illa per quae probas plus valent satisque per se sunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi