Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 15

6 Pauperi ut agat divitem monstras; hoc quomodo manente paupertate fieri potest? Ostendis esurienti quid tamquam satur faciat; fixam potius medullis famem detrahe.
6 Idem tibi de omnibus vitiis dico: ipsa removenda sunt, non praecipiendum quod fieri illis manentibus non potest. Nisi opiniones falsas, quibus laboramus, expuleris, nec avarus, quomodo pecunia utendum sit, exaudiet, nec timidus, quomodo periculosa contemnat.
7 Efficias oportet, ut sciat pecuniam nec bonum nec malum esse; ostendas illi miserrimos divites. Efficias, ut quicquid publice expavimus, sciat non esse tam timendum quam fama circumfert, nec dolerevon Arnim removed quemquam after dolere. nec mori; saepe in morte, quam pati lex est, magnum esse solacium, quod ad neminem redit; in dolore pro remedio futuram obstinationem animi, qui levius sibi facit, quicquid contumaciter passus est. Optimam doloris esse naturam, quod non potest nec qui extenditur magnus esse nec qui est magnus extendi; omnia fortiter excipienda, quae nobis mundi necessitas imperat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi