Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 15

3 Quemadmodum qui iaculari discit, destinatum locum captat et manum format ad derigenda quae mittet, eum hanc vim ex disciplina et exercitatione percepit, quocumque vult illa utitur, didicit enim non hoc aut illud ferire, sed quodcumque voluerit: sic qui se ad totam vitam instruxit, non desiderat particulatim admoneri, doctus in totum, non enim quomodo cum uxore aut cum filio viveret, sed quomodo bene viveret. In hoc est et quomodo cum uxore ac liberis vivat.
4 Cleanthes utilem quidem iudicat et hanc partem, sed inbecillam nisi ab universo fluit, nisi decreta ipsa philosophiae et capita cognovit. In duas ergo quaestiones locus iste dividitur: utrum utilis an inutilis sit, et an solus virum bonum possit efficere, id est utrum supervacmis supervacuus sit an omnes faciat supervacuos.
5 Qui hanc partem videri volunt supervacuam, hoc aiunt: Si quid oculis oppositum moratur aciem, removendum est. Illo quidem obiecto operam perditperdit Buecheler and others; perdidit BA. qui praecipit: sic ambulabis, illo manum porriges. Eodem modo ubi aliqua res occaecat animum et ad officiorum dispiciendum ordinem inpedit, nihil agit qui praecipit: sic vives cum patre, sic cum uxore. Nihil enim proficient praecepta, quamdiu menti error offusus est; si ille discutitur, apparebit, quid cuique debeatur officio. Alioqui doces illum,illum cod. Rhedig. 2; illo BA. quid sano faciendum sit, non efficis sanum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi