Kitap 15
55
Ad virtutes transeamus. Praecipiet aliquis, ut prudentiam magni aestimemus, ut fortitudinem complectamur, iustitiam, si fieri potest, propius etiam quam ceteras nobis adplicemus. Sed nil aget, si ignoramus, quid sit virtus, una sit an plures, separatae aut innexae, an qui unam habet et ceteras habeat, quo inter se differant.
56
Non est necesse fabro de fabrica quaerere, quod eius initium, quis usus sit, non magis quam pantomimo de arte saltandi; omnes istae artes si se sciunt,istae artes si se sciunt Haupt; ista certa esse sciunt BA. nihil deest; non enim ad totam pertinent vitam, virtus et aliorum scientia est et sui; discendum de ipsa est, ut ipsa discatur.
57
Actio recta non erit, nisi recta fuerit voluntas, ab hac enim est actio. Rursus voluntas non erit recta, nisi habitus animi rectus fuerit, ab hoc enim est voluntas. Habitus porro animi non erit in optimo, nisi totius vitae leges perceperit et quid de quoque iudicandum sit, cxegerit exegerit, nisi res ad verum redegerit. Non contingit tranquillitas nisi inmutabile certumque iudicium adeptis; ceteri decidunt subinde et reponuntur et inter missa adpetitaque alternis fluctuantur.