Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 15

37 Ceterum, ut illos in bonum pronos citius educit ad summa, et hos inbecilliores adiuvabit malisque opinionibus extrahet, qui illis philosophiae placita tradiderit; quae quam sint necessaria, sic licetsic licet Haase; scilicet BA. videas. Quaedam insident nobis, quae nos ad aha pigros, ad alia temerarios faciunt. Nec haec audacia reprimi potest nec illa inertia suscitari, nisi causae eorum eximuntur, falsa admiratio et falsa formido. Haec nos quamdiu possident, dicas licet: Hoc patri praestare debes, hoc liberis, hoc amicis, hoc hospitibus; temptantem avaritia retinebit. Sciet pro patria pugnandum esse, dissuadebit timor; sciet pro amicis desudandum esse ad extremum usque sudorem,We retain usque sudorem, the reading of A, in spite of the objections of Gruter and others. sed deliciae vetabunt; sciet in uxore gravissimum esse genus iniuriae paelicem, sed illum libido in contraria inpinget.impinget Erasmus; inpingit BA.
38 Nihil ergo proderit dare praecepta, nisi prius amoveris obstatura praeceptis, non magis quam proderit arma in conspectu posuisse propiusque admovisse, nisi usurae manus expediuntur. Ut ad praecepta, quae damus, possit animus ire, solvendus est.
39 Putemus aliquem facere, quod oportet; non faciet adsidue, non faciet aequaliter: nesciet enim, quare faciat. Aliqua vel casu vel exercitatione exibunt recta, sed non erit in manu regula, ad quam exigantur, cui credat recta esse, quae fecit. Non promittet se talem in perpetuum, qui bonus casucasu later MSS.; casus BA. est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi