Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 15

11 Non tam multis vixit annis quam potuit. Et paucorum versuum liber est et quidem laudandus atque utilis; annales Tanusiian(n)ale est anusii BA; corr. edd. scis quam ponderosi sint et quid vocentur. Hoc est vita quorumdam longa, et quod Tanusii sequitur annales.
12 Numquid feliciorem iudicas eum, qui summo die muneris, quam eum, qui medio occiditur? Numquid aliquem tam stulte cupidum esse vitae putas, ut iugulari in spoliario quam in harena malit? Non maiore spatio alter alterum praeeedimus praecedimus. Mors per omnes it; qui occidit, consequitur occisum. Minimum est, de quo sollicitissime agitur. Quid autem ad rem pertinet, quam diu vites, quod evitare non possis? Vale.
1 Eam partem philosophiae, quae dat propria cuique personae praecepta nec in universum conponit hominem, sed marito suadet quomodo se gerat adversus uxorem, patri quomodo edueet educet liberos, domino quomodo servos regat, quidam solam receperunt, ceteras quasi extra utilitatem nostram vagantes reliquerunt, tamquam quis posset de parte suadere nisi qui summam prius totius vitae complexus est.
2 Sed Ariston Stoicus contrario hanc partem levem existimat et quae non descendat in pectus usque aniliaanilia Buecheler; anilla B; anillam or atillam A. habentem praecepta, plurimum ait proficere ipsa decreta philosophiae constitutionemque summi boni. Quam qui bene intellexit ac didicit, quid in quaque re faciendum sit sibi ipse praecipit.praecipit later MSS.; praecepit BA.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi