Kitap 15
8
Quaeris quod sit amplissimum vitae spatium? Usque ad sapientiam vivere. Qui ad illam pervenit, attigit non longissimum finem, sed maximum. Ille vero glorietur audacter et dis agat gratias interque eos sibi, et rerum naturae inputet, quod fuit. Merito enim inputabit; meliorem illi vitam reddidit quam accepit. Exemplar boni viri posuit, qualis quantusque esset ostendit. Si quid adiecisset, fuisset simile praeterito.
9
Et tamen quo usque vivimus? Omnium rerum cognitione fruiti sumus. Scimus a quibus principiisprincipiis Lipsius; principalis BA. natura se adtollat, quemadmodum ordinet mundum, per quas annum vices revocet, quemadmodum omnia, quae usquam erant, cluserit et se ipsam finem sui fecerit. Scimus sidera impetu suo vadere, praeter terram nihil stare, cetera continua velocitate decurrere. Scimus quemadmodum solem luna praetereat, quare tardior velociorem post se relinquat, quomodo lumen accipiat aut perdat, quae causa inducat noctem, quae reducat diem. Illuc eundum est, ubi ista propius aspicias.
10
Nec hac spe, inquit sapiens ille, fortius exeo, quod patere mihi ad deos meos iter iudico. Merui quidem admitti et iam inter illos fui animumque illo meum misi et ad me illi suum miserant. Sed tolli me de medio puta et post mortem nihil ex homine restare; aeque magnum animum habeo, etiam si nusquam transiturus excedo.