Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 15

4 Sed ut omisso principio rem ipsam adgrediar, beata, inquiunt, vita constat ex actionibus rectis; ad actiones rectas praecepta perducunt; ergo ad beatam vitam praecepta sufficiunt. Non semper ad actiones rectas praecepta perducunt, sed cum obsequens ingenium est; aliquando frustra admoventur, si animum opiniones obsident pravae.
5 Deinde etiam si recte faciunt, nesciunt facere se recte. Non potest enim quisquam nisi ab initio formatus et tota ratione compositus omnes exequi numeros, ut sciat, quando oporteat et in quantum et cum quo et quemadmodum et quare. Non potest toto animo honestaanimo honesta Hense; animo ad honesta later MSS.; animoteonesta BA. conari, ne constanter quidem aut libenter, sed respiciet, sed haesitabit.
6 Si honesta, inquit, actio ex praeceptis venit, ad beatam vitam praecepta abunde sunt; atqui estatqui est Pincianus; atque BA. illud, ergo et hoc. His respondebimus actiones honestas et praeceptis fieri, non tantum praeceptis.
7 Si aliae, inquit, artes contentae sunt praeceptis, contenta erit et sapientia, nam et haec ars vitae est. Atqui gubernatorem facit ille, qui praecipit: sic move gubernaculum, sic vela summitte, sic secundo vento utere, sic adverso resiste, sic dubium communemque tibi vindica. Alios quoque artifices praecepta conformantconformant Hermes and Gertz; confirmant BA.; ergo in hoc idem poterunt artifice vivendi.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi