Kitap 15
51
Praeterea si expectat tempus, quo per se sciat quid optimum factu sit, interim errabit et errando inpedietur, quo minus ad illud perveniat, quo possit se esse contentus. Regi ergo debet, dum incipit posse se regere. Pueri ad praescriptum discunt. Digiti illorum tenentur et aliena manu per litterarum simulacra ducuntur, deinde imitari iubentur propositaproposita later MSS.; praeposita BA. et ad illa reformare chirographum. Sic animus noster dum eruditur ad praescriptum, iuvatur.iuvatur later MSS.; iuvat A; vivat B.
52
Haec sunt, per quae probatur hanc philosophiae partem supervacuam non esse.
52
Quaeritur deinde, an ad faciendum sapientem sola sufficiat. Huic quaestioni suum diem dabimus; interim omissis argumentis nonne apparet opus esse nobis aliquo advocato, qui contra populi praecepta praecipiat?
53
Nulla ad aures nostras vox inpune perfertur; nocent qui optant, nocent qui execrantur. Nam et horum inprecatio falsos nobis metus inserit et illorum amor male docet bene optando. Mittit enim nos ad longinqua bona et incerta et errantia, cum possimus felicitatem domo promere.
54
Non licet, inquam, ire recta via. Trahunt in pravum parentes, trahunt servi. Nemo errat uni sibi, sed dementiam spargit in proximos accipitque invicem. Et ideo in singulis vitia populorum sunt, quia illa populus dedit. Dum facit quisque peiorem, factus est; didicit deteriora, deindedeinde later MSS.; dein BA. docuit, effectaque est ingens illa nequitia congesto in unum quod cuique pessimum scitur.