Kitap 15
4
Obsecro te, Lucili, hoc agamus, ut quemadmodum pretiosa rerum sic vita nostra non multum pateat, sed multum pendeat. Actu illam metiamur, non tempore. Vis scire, quid inter hunc intersit vegetum contemptoremque fortunae functum omnibus vitae humanae stipendiis atque in summum bonum eius evectum, et illum, cui multi anni transmissi sunt? Alter post mortem quoque est, alter ante mortem periit.
5
Laudemus itaque et in numero felicium reponamus eum, cui quantulumcumque temporis contigit, bene conlocatum est. Vidit enim veram lucem. Non fuit unus e multis. Et vixit et viguit. Aliquando sereno usus est, aliquando, ut solet, validi sideris fulgor per nubila emicuit. Quid quaeris quamdiu vixerit? Vivit; ad posteros usque transiluit et se in memoriam dedit.
6
Nec ideo mihi plures annos accedere recusaverim, nihil tamen mihi ad beatam vitam defuisse dicam, si spatium eius inciditur. Non enim ad eum diem me aptavi, quem ultimum mihi spes avida promiserat, sed nullum non tamquam ultimum aspexi. Quid me interrogas, quando natus sim, an inter iuniores adhue adhuc censear?
7
Habeo meum. Quemadmodum in minore corporis habitu potest homo esse perfectus, sic et in minore temporis modo potest vita esse perfecta. Aetas inter externa est. Quamdiu sim, alienum est; quamdiu ero,ero Buecheler; vero BA. ut sim, meum est. Hoc a me exige, ne velut per tenebras aevum ignobile emetiar, ut agam vitam, non ut praetervehar.