Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 15

44 Si reverentia frenat animos ac vitia compescit, cur non et admonitio idem possit? Si inponit pudorem castigatio, cur admonitio non faciat, etiam si nudis praeceptis utitur? Illa vero efficacior est et altius penetrat, quae adiuvat ratione quod praecipit, quae adicit, quare quidque faciendum sit et quis facientem oboedientemque praeceptis fructus exspectet. Si imperio proficitur, et admonitione; atquiatqui Erasmus; atque B; aeque A. proficitur imperio; ergo et admonitione.
45 In duas partes virtus dividitur, in contemplationem veri et actionem. Contemplationem institutio tradit, actionem admonitio. Virtutem et exercet et ostendit recta actio. Acturo autem si prodest qui suadet, et qui monet proderit. Ergo si recta actio virtuti necessaria est, rectas autem actiones admonitio demonstrat, et admonitio necessaria est.
46 Duae res plurimum roboris animo dant, fides veri et fiducia: utramqueutramque Pincianus (from an old MS.); utraque BA. admonitio facit. Nam et creditur illi et, cum creditum est, magnos animus spiritus concipit ac fiducia impletur. Ergo admonitio non est supervacua.
46 M. Agrippa, vir ingentis animi, qui solus ex iis, quos civilia bella claros potentesque fecerunt, felix in publicum fuit, dicere solebat multum se huic debere sententiae: Nam concordia parvae res crescunt, discordia maximae dilabuntur. Hac se aibat et fratrem et amicum optimum factum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi