Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 15

41 Nec tibi facile dixerim quemadmodum prosit, sicut illud intellegointellego Schweighaeuser; intellegam MSS. profuisse. Minuta quaedam, ut ait Phaedon, animalia cum mordent non sentiuntur; adeo tenuis illis et fallens in periculum vis est. Tumor indicat morsum et in ipso tumore nullum vulnus apparet. Idem tibi in conversatione virorum sapientium eveniet: non deprehendes, quemadmodum aut quando tibi prosit, profuisse deprendes.
42 Quorsus, inquis, hoc pertinet? Aeque praecepta bona, si saepe tecum sint, profutura quam bona exempla. Pythagoras ait alium animum fieri intrantibus templum deorumque simulacra ex vicino cernentibus et alicuius oraculi opperientibus vocem.
43 Quis autem negabitnegabit Buecheler and Windhaus; negavit BA. feriri quibusdam praeceptis, efficaciter etiam inperitissimos? Velut his brevissimis vocibus, sed multum habentibus ponderis: Nil nimis. Avarus animus nullo satiatur lucro. Ab alio exspectes, alteri quod feceris. Haec cum ictu quodam audimus, nec ulli licet dubitare aut interrogare quare?; adeo etiam sine ratione ipsa veritas ducit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi