Kitap 15
38
In hac re dissentio a Posidonio, qui inprobo, inquit, quodqui inprobo inquit quod Rossbach; qui pro (eo) quod BA. Platonis legibus adiecta principia sunt. Legem enim brevem esse oportet, quo facilius ab imperitis teneatur. Velut emissa divinitus vox sit; iubeat, non disputet. Nihil videtur mihi frigidius, nihil ineptius quam lex cum prologo. Mone,cum prologo. mone Erasmus; cum prolegomene BA. dic, quid me velis fecisse; non disco, sed pareo. Proficiunt veroproficiunt vero Schweighaeuser; proficiuntur BA.; itaque malis moribus uti videbis civitates usas malis legibus. At non apud omnis proficiunt.
39
Ne philosophia quidem; nec ideo inutilis et formandis animis inefficax est. Quid autem? Philosophia non vitae lex est? Sed putemus non proficere leges; non ideo sequitur, ut ne monitiones quidem proficiant. Aut sic et consolationes nega proficere dissuasionesque et adhortationes et obiurgationes et laudationes. Omnia ista monitionum genera sunt. Per ista ad perfectum animi statum pervenitur.
40
Nulla res magis animis honesta induit dubiosque et in pravum inclinabilcs inclinabiles revocat ad rectum quam bonorum virorum conversatio. Paulatim enim descendit in pectora, et vim praeceptorum obtinet frequenter aspici, frequenter audiri.
40
Occursus mehercules ipse sapientium iuvat, et est aliquid, quod ex magno, viro vel tacentetacente later MSS.; iacente BA. proficias.