Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 15

1 In epistula, qua de morte Metronaetis Metronactis philosophi querebaris tamquam et potuisset diutius vivere et debuisset, aequitatem tuam desideravi, quae tibi in omni persona, in omni negotio superest, in una re deest, in qua omnibus. Multos inveni aequos adversus homines, adversus deos neminem, Obiurgamus cotidie fatum: quare ille in medio cursu raptus est? Quare ille non rapitur? Quare senectutem et sibi et aliis gravem extendit?
2 Utrum, obsecro te, aequius iudicas te naturae an tibi parere naturam? Quid autem interest, quam cito exeas, unde utique exeundum est? Non ut diu vivamus curandum est, sed ut satis; nam ut diu vivas, fato opus est, ut satis, animo. Longa est vita, si plena est; impletur autem, cum animus sibi bonum suum reddidit et ad se potestatem sui transtulit.
3 Quid illum octoginta anni iuvant per inertiam exacti? Non vixit iste, sed in vita moratus est, nec sero mortuus est, sed diu. Octoginta annis vixit. Interest, mortem eius ex quo die numeres.
4 At ille obiit viridis. Sed officia boni civis, boni amici, boni filii executus est; in nulla parte cessavit. Lieet licet aetas eius inperfecta sit, vita perfecta est. Octoginta annis vixit. Immo octoginta annis fuit, nisi forte sic vixisse eum dicis, quomodo dicuntur arbores vivere.
1 / 52 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi