Kitap 14
15
Quicquid ex tribus defuit, turbat et cetera. Quid enim prodest inter seinter se Gloeckner; inter B. aestimati habere omnia, si sis in impetu nimius? Quid prodest impetus repressisse et habere cupiditates in tuatua later MSS.; sua B. potestate, si in ipsa rerum actione tempora ignores nec scias quando quidque et ubi et quemadmodum agi debeat? Aliud est enim dignitates et pretia rerum nosse, aliud articulos, aliud impetus refrenare et ad agenda ire, non ruere. Tunc ergo vita concors sibi est, ubi actio non destituit impetum, impetus ex dignitate rei cuiusque concipitur proinde remissus vel acrior,vel acrior some later MSS.; acrior B; acriorque other MSS. prout illa digna est peti.
16
Naturalis pars philosophiae in duo scinditur: corporalia et incorporalia. Utraque dividuntur in suos, ut ita dicam, gradus. Corporum locus in hos primum, in ea quae faciunt et quae ex his gignuntur; gignuntur autem elementa. Ipse deipse de one later MS.; de is omitted by B and the rest. elementis locus, ut quidam putant, simplex est, ut quidam, in materiam et causam omnia moventem et elementa dividitur.