Kitap 14
13
Ariston Chius non tantum supervacuas esse dixit naturalem et rationalem,rationalem later MSS.; formalem B. sed etiam contrarias. Moralem quoque, quam solam reliquerat, circumcidit; nam eum locum, qui monitiones continet, sustulit et paedagogi esse dixit, non philosophi, tamquam quidquam aliud sit sapiens quam humani generis paedagogus.
14
Ergo cum tripertita sit philosophia, moralem eius partem primum incipiamus disponere. Quam in tria rursus dividi placuit, ut prima esset inspectio suum cuique distribuens et aestimans quanto quidque dignum sit, maxime utilis. Quid enim est tam necessarium quam pretia rebus inponere? Secunda de impetu, de actionibus tertia.This is the order followed by Buecheler; B gives secunda de actionibus tertia de impetu. Primum enim est, ut quantiquanti Muretus; quantum B. quidque sit iudices, secundum, ut impetum ad illa capias ordinatum temperatumque, tertium, ut inter impetum tuum actionemque conveniat, ut in omnibus istis tibi ipse consentias.