Kitap 14
14
Est quidem, inquit, sapiens beatus; summum tamen illud bonum non consequitur, nisi illi et naturalia instrumenta respondeant. Ita miser quidem esse, qui virtutem habet, non potest, beatissimus autem non est, qui naturalibus bonis destituitur ut valitudine, ut membrorum integritate.
15
Quod incredibilius videtur, id concedis, aliquem in maximis et continuis doloribus non esse miserum, esse etiam beatum; quod levius est, negas, beatissimum esse. Atqui si potest virtus efficere, ne miser aliquis sit, facilius efficiet, ut beatissimus sit. Minus enim intervalli a beatoa beato later MSS.; beato BA. ad beatissimum restat quam a misero ad beatum. An quae res tantum valet, ut ereptum calamitatibus inter beatos locet, non potest adicere quod superest, ut beatissimum faciat? In summo deficit clivo?
16
Commoda sunt in vitain vita later MSS.; invida BA. et incommoda, utraque extra nos. Si non est miser vir bonus, quamvis omnibus prematur incommodis, quomodo non est beatissimus, si aliquibus commodis deficitur? Nam quemadmodum incommodorum onere usque ad miserum non deprimitur, sic commodorum inopia non deducitur a beatissimo, sed tam sine commodis beatissimus est, quam non est sub incommodis miser; aut potest illi eripi bonum suum, si potest minui.