Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 14

9 Huic rationem servire iusserunt et fecerunt animalis generosissimi summumqenerosissimi summum Buecheler; generosissimum (or -i) MSS. bonum demissum et ignobile, praeterea mixtum portentosumque et ex diversis ac maleac male Schweighaeuser; animalis BA. congruentibus membris. Nam ut ait Vergilius noster in Scylla Prima hominis facies et pulchro pectore virgo Pube tenus, postrema inmani corpore pistrix Delphinum caudas utero commissa luporum. Huic tamen Scyllae fera animalia adiuncta sunt, horrenda, velocia; at isti sapientiam ex quibus conposuere portentis!
10 Prima ars hominis est ipsa virtus; huic committitur inutilis caro et fluida, receptandis tantum cibis habilis, ut ait Posidonius. Virtus illa divina in lubricum desinit et superioribus eius partibus venerandis atque caelestibus animal iners ac marcidum adtexitur. Illa utcumque altera quies nihil quidem ipsa praestabat animo, sed inpedimenta removebat; voluptas ultro dissolvit et omne robur emollit. Quae invenietur tam discors inter se iunctura corporum? Fortissimae rei inertissima adstruitur, severissimae parum seria, sanctissimae intemperans usque ad incesta.incesta Gruter; infesta BA.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi