Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 14

19 Non est tamen quod istis, qui te circumstrepunt, credas; nihil horum malum est, nihil intolerabile aut durum. Ex consensu istis metus est. Sic mortem times quomodo famam. Quid autem stultius homine verba metuente? Eleganter Demetrius noster solet dicere eodem loco sibi esse voces inperitorum, quo ventre redditos crepitus. Quid enim, inquit, mea,mea susum B corr.; mea refert susum B; meas refert usum A. susum isti an deosum sonent?
20 Quanta dementia est vereri, ne infameris ab infamibus? Quemadmodum famam extimuistis sine causa, sic et illa, quae numquam timeretis, nisi fama iussisset. Num quid detrimenti faceret vir bonus iniquis rumoribus sparsus?
21 Ne morti quidem hoc apud nosnos later MSS.; vos BA. noceat; et haec malam olitionem habet. Nemo eorum, qui illam accusant,accusant later MSS.; accusat BA. expertus est.
21 Interim temeritas est damnare, quod nescias. At illud scis, quam multis utilis sit, quam multos liberet tormentis, egestate, querellis, suppliciis, taedio. Non sumus in ullius potestate, cum mors in nostra potestate sit. Vale.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi