Kitap 14
16
Non est quod nos tumulis metiaris et his monumentis, quae viam disparia praetexunt; aequat omnes cinis. Inpares nascimur, pares morimur. Idem de urbibus quod de urbium incolis dico: tam Ardea capta quam Roma est. Conditor ille iuris humani non natalibusnatalibus later MSS.; non talibus BA. nos nec nominum claritate distinxit, nisi dum sumus. Ubi vero ad finem mortalium ventum est, discede, inquit, ambitio! omnium, quae terram premunt, sirempssiremps Cuiacius; seremiles B; sere miles A. lex esto. Ad omnia patienda pares sumus; nemo altero fragilior est, nemo in crastinum sui certior.
17
Alexander Macedonum rex discere geometriam coeperat, infelix, sciturus, quam pusilla terra esset, ex qua minimum occupaverat. Ita dico: infelix ob hoc, quod intellegere debebat falsum se gerere cognomen. Quis enim esse magnus in pusillo potest? Erant illa, quae tradebantur, suptilia et diligenti intentione discenda, non quae perciperet vesanus homo et trans oceanum cogitationes suas mittens. Facilia, inquit, me doce. Cui praeceptor ista, inquit, omnibus eadem sunt, aeque difficilia.
18
Hoc puta rerum naturam dicere: ista, de quibus querelis, omnibus eadem sunt. Nulli dare faciliora possum,possum Buecheler; possunt BA. sed quisquis volet, sibi ipseipse Haase; ipsi BA. illa reddet faciliora. Quomodo? Aequanimitate. Et doleas oportet et sitias et esurias et senescas, si tibi longior contigerit inter homines mora, et aegrotes et perdas aliquid et pereas.