Kitap 14
2
Tot pulcherrima opera, quae singula inlustrare urbes singulas possent, una nox stravit, et in tanta pace quantum ne bello quidem timeri potest accidit. Quis hoc credat? Ubique annis quiescentibus, cum toto orbe terrarum diffusa securitas sit, Lugudunum, quod ostendebatur in Gallia, quaeritur.
2
Omnibus fortuna, quos publice adflixit, quod passuri erant, timere permisit. Nulla res magna non aliquod habuit ruinae suae spatium; in hac una nox interfuit inter urbem maximam et nullam. Denique diutius illam tibi perisse quam perit narro.
3
Haec omnia Liberalis nostri adfectum inclinantinclinant cod. Harl.; inclinandum BA. adversus sua firmum et erectum. Nec sine causa concussus est; inexpectata plus adgravant; novitas adicit calamitatibus pondus, nec quisquam mortalium non magis quod etiam miratus est, doluit.
4
Ideo nihil nobis inprovisum esse debet. In omnia praemittenduspraemittendus later MSS.; permittendus BA. animus cogitandumque non quidquid solet, sed quicquid potest fieri. Quid enim est, quod non fortuna, cum voluit, ex florentissimo detrahat? Quod non eo magis adgrediatur et quatiat, quo speciosius fulget? Quid illi arduum quidve difficile est?