Kitap 14
46
Quid ergo estest added by Feige.? Ignorantia rerum innocentes erant. Multum autem interest, utrum peccare aliquis nolit anan later MSS.; aut BA. nesciat. Deerat illis iustitia, deerat prudentia, deerat temperantia ac fortitudo. Omnibus his virtutibus habebat similia quaedam rudis vita; virtus non contingit animo nisi instituto et edocto et ad summum adsidua exercitatione perducto. Ad hoc quidem, sed sine hoc nascimur et in optimis quoque, antequam erudias, virtutis materia, non virtus est. Vale.
1
Liberalis noster nunc tristis est nuntiato incendio, quo Lugdunensis colonia exusta est. Movere hic casus quemlibet posset, nedum hominem patriae suae amantissimum. Quae res effecit, ut firmitatem animi sui quaerat, quam videlicet ad ea, quae timeri posse putabat, exercuit. Hoc vero tam inopinatum malum et paene inauditum non miror si sine metu fuit, cum esset sine exemplo. Multas enim civitates incendium vexavit, nullam abstulit. Nam etiam ubi hostili manu in tectain tecta Erasmus; iniecta MSS. ignis inmissus est, multis locis deficit,deficit later MSS.; defecit BA. et quamvis subinde excitetur, raro tamen sic cuncta depascitur, ut nihil ferro relinquat. Terrarum quoque vix umquam tam gravis et perniciosus fuit motus, ut tota oppida everteret. Numquam denique tam infestum ulli exarsit incendium, ut nihil alteri superesset incendio.