Kitap 14
28
Quae sint mala, quae videantur ostendit, vanitatem exuit mentibus, dat magnitudinem solidam, inflatam vero et ex inani speciosam reprimit, nec ignorari sinit inter magna quid intersit et tumida, totius naturae notitiam ac suae tradit. Quid sint di qualesque declarat, quid inferi, quid lares et genii, quid in secundam numinumnuminum Erasmus; nominum BA. formam animae perpetuatae,perpetuatae Schweighaeuser; perpetuae MSS. and Hense. ubi consistunt, quid agant, quid possint, quid velint.
28
Haec eius initiamenta sunt, per quae non municipale sacrum, sed ingens deorum omnium templum, mundus ipse reseratur, cuius vera simulacra verasque facies cernendascernendas later MSS.; cernendis BA. mentibus protulit. Nam ad spectacula tam magna hebes visus est.
29
Ad initia deinde rerum redit aeternamque rationem toti inditam et vim omnium seminum singula proprie figurantem. Tum de animo coepit inquirere, unde esset, ubi, quamdiu, in quot membra divisus Deinde a corporibus se ad incorporalia transtulit veritatemque et argumenta eius excussit, post haec quemadmodum discernerentur vitae aut vocis ambigua, in utraque enim falsa veris inmixta sunt.
30
Non abduxit, inquam, se, ut Posidonio videtur, ab istis artibus sapiens, sed ad illas omnino non venit. Nihil enim dignum inventu iudicasset, quod non erat dignum perpetuo usu iudicaturus. Ponenda non sumeret.