Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 14

20 Incredibilest, mi Lucili, quam facile etiam magnos viros dulcedo orationis abducat vero. Ecce Posidonius, ut mea fert opinio, ex isis Buecheler; his BA. qui plurimum philosophiae contulerunt, dum vult describere primum, quemadmodum alia torqueantur fila, alia ex molli solidoque ducantur, deinde quemadmodum tela suspensis ponderibus rectum stamen extendet, quemadmodum subtemen insertum, quod duritiam utrimqueutrimque later MSS.; utrumque BA. conprimentis tramae remolliat, spatha coire cogatur et iungi. Textrini quoque artem a sapientibus dixit iuventam, oblitus postea repertum hoc subtilius genus, in quo Tela iugo vinctavincta (with Ovid) a later MS.; iuncta BA. est, stamen secernit harundo, Inseritur medium radiis subtemen acutis, Quod lato paviuntpaviunt Gruter; pariunt BA. insecti pectine dentes. Quid, si contigisset illi adireadire later MSS.; addere BA. has nostri temporis telas, quibusquibus later MSS.; in quibus BA. vestis nihil celatura conficitur, in qua non dico nullum corpori auxilium, sed nullum pudori est?
21 Transit deinde ad agricolas nec minus facunde describit proscissum aratro solum et iteratum,iteratum Pincianus; inter aratrum BA. quo solutior terra facilius pateat radicibus, tunc sparsa semina et collectas manu herbas, ne quid fortuitum et agreste succrescat, quod necet segetem. Hoc quoque opus ait esse sapientium, tamquam non nunc quoque plurima cultores agrorum nova inveniant, per quae fertilitas augeatur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi