Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 14

17 Opus est tamen calorem solis aestivi umbra crassiore propellere. Quid ergo? Non vetustas multa deditdedit Madvig; abdidit MSS. Buecheler suspects the whole clause to be corrupt. H. Müller suggests abdita dedit. loca, quae vel iniuria temporis vel alio quolibet casu excavata in specum recesserunt? Quid ergo? Non quilibetquilibet later MSS.; quaelibet B. G. Gemoll believes that the words quid ergo securi should be placed at the head of §17. virgeam cratera texuerunt manu et vili obliverunt luto, deinde stipulastipula Hense et al.; despicula B; de stipula cod. Harl. followed by Haase. aliisque silvestribus operuere fastigium, et pluviis per devexa labentibus hiemem transieretransiere later MSS.; transire B. securi? Quid ergo? Non in defosso latent Syrticae gentes quibusque propter nimios solis ardores nullum tegimentum satis repellendis caloribus solidum est nisi ipsa arens humus?
18 Non fuit tam inimica natura, ut, cum omnibus aliis animalibus facilem actum vitae daret, homo solus non posset sine tot artibus vivere. Nihil horum ab illa nobis imperatum est, nihil aegre quaerendum, ut possit vita produci. Ad parata nati sumus; nos omnia nobis difficilia facilium fastidio fecimus. Tecta tegimentaque et fomenta corporum et cibi et quae nunc ingens negotium facta sunt, obvia erant et gratuita et opera levi parabilia. Modus enim omnium prout necessitas erat; nos ista pretiosa, nos mira,mira Pincianus; misera B. nos magnis multisque conquirenda artibus fecimus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi