Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 14

23 Haec aliis dic, ut dum dicis, audias ipse; scribe, ut dum scribis, legas, omnia ad mores et ad sedandam rabiem adfectuum referens. Stude, non ut plus aliquid scias, sed ut melius. Vale.
1 Quis dubitare, mi Lucili, potest, quin deorum immortalium munus sit quod vivimus, philosophiae quod bene vivimus? Itaque tanto plus huic nos debere quam dis, quanto maius beneficium est bona vita quam vita, pro certo haberetur, nisi ipsam philosophiam di tribuissent. Cuius scientiam nullinulli later MSS.; ulli B. dederunt, facultatem omnibus.
2 Nam si hanc quoque bonum vulgare fecissentfecissent later MSS.; fecisset B. et prudentes nasceremur, sapientia quod in se optimum habet, perdidisset: inter fortuita non esse.non esse Gloeckner; non esset MSS. Nunc enim hoc in illa pretiosum atque magnificum est, quod non obvenit, quod illam sibi quisque debet, quod non ab alio petitur.
2 Quid haberes quod in philosophia suspiceres, si beneficiaria res esset?
3 Huius opus unum est de divinis humanisque verum invenire.invenire later MSS.; inveniri B. Ab hac numquam recedit religio, pietas, iustitia et omnis alius comitatus virtutum consertarum et inter se cohaerentium. Haec docuit colere divina, humana diligere, et penes deos imperium esse, inter homines consortium. Quod aliquandiu inviolatum mansit, antequam societatem avaritia distraxit et paupertatis causa etiam is, quos fecit locupletissimos, fuit. Desieruntdesierunt later MSS.; desiderium B. enim omnia possidere, dum volunt propria.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi