Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 14

1 Rem utilem desideras et ad sapientiamad sapientiam later MSS.; sapientem B. properanti necessariam, dividi philosophiam et ingens corpus eius in membra disponi. Facilius enim per partes in cognitionemcognitionem later MSS.; cogitationem B. totius adducimur. Utinam quidem quemadmodum universa mundi facies in conspectum venit, ita philosophia tota nobis posset occurrere, simillimum mundo spectaculum. Profecto enim omnes mortales in admirationem sui raperet relictis iis, quae nunc magna magnorum ignorantia credimus. Sed quia contingere hoc non potest, est sicest sic Buecheler; et sic B; et sic erit later MSS. nobis aspicienda,aspicienda Mentel.; abscienda B. quemadmodum mundi secreta cernuntur.
2 Sapientis quidem animus totam molem eius amplectitur nec minus illam velociter obit quam caelum acies nostra; nobis autem, quibus perrumpenda caligo est et quorum visus in proximo deficit, singula quaeque ostendi facilius possunt universi nondum capacibus. Faciam ergo quod exigis, et philosophiam in partes, non in frusta,frusta later MSS.; frustra B. dividam. Dividi enim illam, non concidi, utile est. Nam conprehendere quemadmodum maxima ita minima difficile est.
3 Discribitur in tribus populus, in centurias exercitus. Quicquid in maius crevit, facilius agnoscitur, si discessit in partes, quas, ut dixi, innumerabiles esse et parvulas non oportet. Idem enim vitii habet nimia quod nulla divisio; simile confuso est, quidquid usque in pulverem sectum est.
1 / 48 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi