Kitap 11_13
36
At enim delectat artium notitia multarum. Tantum itaque ex illis retineamus, quantum necessarium est. An tu existimas reprendendum, qui supervacua usibus conparat et pretiosarum rerum pompam in domo explicat, non putas eum, qui occupatus est in supervacua litterarum supellectile? Plus scire velle quam sit satis, intemperantiae genus est.
37
Quid? Quod ista liberalium artium consectatio molestos, verbosos, intempestivos, sibi placentes facit et ideo non discentes necessaria, quia supervacua didicerunt. Quattuor milia librorum Didymus grammaticus scripsit. Misererer, si tam multa supervacua legisset. In his libris de patria Homeri quaeritur, in his de Aeneae matre vera, in his libidinosior Anacreon an ebriosior vixerit, in his an Sappho publica fuerit, et alia, quae erant dediscenda, si scires. I nunc et longam esse vitam nega.
38
Sed ad nostros quoque cum perveneris, ostendam multa securibus reddenda.
38
Magno impendio temporum, magna alienarum aurium molestia laudatio haec constat: O hominem litteratum! Simus hoc titulo rusticiore contenti: O virum bonum!
39
Itane est? Annales evolvam omnium gentium et quis primus carmina scripserit quaeram? Quantum temporis inter Orphea intersit et Homerum, cum fastos non habeam, computabo? Et Aristarchi ineptias, quibus aliena carmina conpunxit, recognoscam et aetatem in syllabis conteram? Itane in geometriae pulvere haerebo? Adeo mihi praeceptum illud salutare excidit: Tempori parce? Haec sciam? Et quid ignorem?