Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 11_13

14 Venio nunc ad illum, qui caelestium notitia gloriatur: Frigida Saturni sese quo stella receptet, Quos ignis caeli Cyllenius erret in orbes. Hoc scire quid proderit? Ut sollicitus sim, cum Saturnus et Mars ex contrario stabunt aut cum Mercurius vespertinum faciet occasum vidente Saturno, potius quam hoc discam, ubicumque sunt ista, propitia esse, non posse mutari?
15 Agit illa continuus ordo fatorum et inevitabilis cursus. Per statas vices remeant et effectus rerum omnium aut movent aut notant. Sed sive quicquid evenit faciunt, quid inmutabilis rei notitia proficiet? Sive significant, quid refert providere quod effugere non possis? Scias ista, nescias;
16 fient. Si vero solem ad rapidum stellasque sequentes Ordine respicies, numquam te crastina fallet Hora nec insidiis noctis cupiere serenae. Satis abundeque provisum est, ut ab insidiis tutus essem.
17 Numquid me crastina non fallit hora? Fallit enim quod nescienti evenit. Ego quid futurum sit, nescio; quid fieri possit, scio. Ex hoc nihil desperabo, totum expecto; si quid remittitur, boni consido. Fallit me hora, si parcit, sed ne sic quidem fallit. Nam quemadmodum scio omnia accidere posse, sic scio et non utique casura. Utique secunda expecto, malis paratus sum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi