Kitap 11_13
10
Metiri me geometres docet latifundia potius quam doceat, quomodo metiar, quantum homini satis sit. Numerare docet me et avaritiae commodat digitos potius quam doceat nihil ad rem pertinere istas conputationes, non esse feliciorem, cuius patrimonium tabularios lassat, immo quam supervacua possideat, qui infelicissimus futurus est, si quantum habeat per se conputare cogetur.
11
Quid mihi prodest scire agellum in partes dividere, si nescio cum fratre dividere? Quid prodest colligere subtiliter pedes iugeri et conprendere etiam si quid decempedam effugit, si tristem me facit vicinus inpotens et aliquid ex meo abradens? Docet quomodo nihil perdam ex finibus meis; at ego discere volo, quomodo totos hilaris amittam.
12
Paterno agro et avito, inquit, expellor. Quid? Ante avum tuum quis istum agrum tenuit? Cuius, non dico hominis, sed populi fuerit, expedire potes? Non dominus isto, sed colonus intrasti. Cuius colonus es? Si bene tecum agitur, heredis. Negant iurisconsulti quicquam usu capiAfter usu capi the later MSS. give publicum dicis; omitted by VPb. publicum; hoc, quod tenes, quod tuum dicis, publicum est et quidem generis humani.
13
O egregiam artem! Scis rotunda metiri, in quadratum redigis quamcumque acceperis formam, intervalla siderum dicis, nihil est, quod in mensuram tuam non cadat. Si artifex es, metire hominis animum. Dic quam magnus sit, dic quam pusillus sit. Scis, quae recta sit linea; quid tibi prodest, si quid in vita rectum sit ignoras?