Kitap 11_13
31
Posidonius, ut ego existimo, melius, qui ait divitias esse causam malorum, non quia ipsae faciunt aliquid, sed quia facturos inritant. Alia est enim causa e(iiciens, quae protinus necesse est noceat, alia praecedens. Hanc praecedentem causam divitiae habent; inflant animos, superbiam pariunt, invidiam contrahunt et usque eo mentem alienant, ut fama pecuniae nos etiam nocitura delectet.
32
Bona autem omnia carere culpa decet; pura sunt, non corrumpunt animos, non sollicitant. Extollunt quidem et dilatant, sed sine tumore. Quae bona sunt fiduciam faciunt, divitiae audaciam. Quae bona sunt magnitudinem animi dant, divitiae insolentiam. Nihil autem alii est insolentia quam species magnitudinis falsa.
33
Isto modo, inquit, etiam malum sunt divitia non tantum bonum non sunt. Essent malum, ipsae nocerent, si, ut dixi, haberent efficientem causam; nunc praecedentem habent et quidem non inritantem tantum animos, sed adtrahentem. Specie enim boni offundunt veri similem ac plerisque credibilem.
34
Habet virtus quoque praecedentem causam adducit invidiam,adducit invidiam Haase; ad invidiam Vb; addunvidiam I multis enim propter sapientiar sapientiam multis propter iustitiam invidetur. Sed nec ex se hanc causam habet nec veri similem. Contra enii enim veri similior illa species hominum animis obicitur virtute, quae illos in amorem et admirationem vocet.