Kitap 11_13
24
Ergo bona nasci ex malo non possunt. Nam si, utsi ut later MSS.; sic ut Vb. dicitis, ob hoc unum sacrilegium malum est, quia multum mali adfert, si remiseris illi supplicia, si securitatem spoponderis, ex toto bonum erit. Atqui maximum scelerum supplicium in ipsis est.
25
Erras, inquam, si illa ad carnificem aut carcerem differs; statim puniuntur, cum facta sunt, immo dum fiunt. Non nascitur itaque ex malo bonum, non magis quam ficus ex olea. Ad semen nata respondent, bona degenerare non possunt. Quemadmodum ex turpi honestum non nascitur, ita ne ex malo quidem bonum. Nam idem est honestum et bonum.
26
Quidam ex nostris adversus hoc sic respondent: Putemus pecuniam bonum esse undecumque sumptam; non tamen ideo ex sacrilegio pecunia est, etiam si ex sacrilegio sumitur. Hoc sic intellege: in eadem urna et aurum est et vipera. Si aurum ex urna sustuleris, quia illic et vipera est, non ideo, inquam, mihi urna aurum dat, quia viperam habet, sed aurum dat, cum et viperam habeat. Eodem modo ex sacrilegio lucrum fit, non quia turpe et sceleratum est sacrilegium, sed quia et lucrum habet. Quemadmodum in illa urna vipera malum est, non aurum, quod cum vipera iacet, sic in sacrilegio malum est scelus, non lucrum.
27
A quibus dissentioa quibus dissentio later MSS.; a quibus VPb.: dissimillima enim utriusque rei condicio est. Illic aurum possum sine vipera tollere, hic lucrum sine sacrilegio facere non possum. Lucrum istud non est adpositum sceleri, sed inmixtum.