Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 11_13

17 Virtus super ista consistit. Suo aere censetur. Nihil ex istis quolibet incurrentibus bonum iudicat. Medicina et gubernatio non interficit sibi ac suis admiratione talium rerum Qui non est vir bonus, potest nihilominus medicus esse, potest gubernator, potest grammaticus tam mehercules quam cocus. Cui contingit habere rem non quamlibet, hunc non quemlibet dixeris; qualia quisque habet, talis est.
18 Fiscus tanti est, quantum habet; immo in accessionem eius venit, quod habet. Quis pleno sacculo ullum pretium ponit nisi quod pecuniae in eo conditae numerus effecit? Idem evenit magnorum dominis patrimoniorum: accessiones illorum et appendices sunt.
18 Quare ergo sapiens magnus est? Quia magnum animum habet. Verum est ergo quod contemptissimo cuique contingit, bonum non esse.
19 Itaque indolentiam numquam bonum dicam; habet illam cicada, habet pulex. Ne quietem quidem et molestia vacare bonum dicam; quid est otiosius verme? Quaeris, quae res sapientem faciat? Quae deum. Des oportet illi divinum aliquid, caeleste, magnificum. Non in omnes bonum cadit nec quemlibet possessorem patitur.
20 Vide Et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset: Hic segetes, illic veniunt felicius uvae. Arborei fetus alibi atque iniussa virescunt Gramina. Nonne vides, croceos ut Tmolus odores, India mittat ebur, molles sua tura Sabaei? At Chalybes nudi ferrum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi