Kitap 11_13
7
Divitem illum putas, quia aurea supellex etiam in via sequitur, quia in omnibus provinciis arat, quia magnus kalendari liber volvitur, quia tantum suburbani agri possidet, quantum invidiose in desertis Apuliae possideret. Cum omnia dixeris, pauper est. Quare? Quia debet. Quantum? inquis. Omnia. Nisi forte iudicas interesse, utrum aliquis ab homine an a fortuna mutuum sumpserit.
8
Quid ad rem pertinent mulae saginatae unius omnes coloris? Quid ista vehicula caelata? Instratos ostro alipedes pictisque tapetis, Aurea pectoribus demissa monilia pendent, Tecti auro fulvom mandunt sub dentibus aurum. Ista nec dominum meliorem possunt facere nec mulam.
9
M. Cato Censorius, quem tam e re publica fuit nasci quam Scipionem, alter enim cum hostibus nostris bellum, alter cum moribus gessit, cantherio vehebatur et hippoperis quidem inpositis, ut secum utilia portaret. O quam cuperem illi nunc occurrere aliquem ex his trossulis in viaAfter via Lipsius removed divitibus. cursores et Numidas et multum ante se pulveris agentem! Hic sine dubio cultior comitatiorque quam M. Cato videretur, hic, qui inter illos apparatus delicatos cum maxime dubitat, utrum se ad gladium locet an ad cultrum.