Kitap 11_13
41
Certi sunt domitores ferarum, qui saevissima animalia et ad occursum expavescendaexpavescenda Gertz; expavescentia VPb. hominem pati subiguntsubigunt Ludwig von Jan; sub iugum VPb. nec asperitatem excussisse contenti usque in contubernium mitigant. Leonibus magister manum insertat, osculatur tigrim suus custos, elephantum minimus Aethiops iubet subsidere in genua et ambulare per funem. Sic sapiens artifex est domandi mala. Dolor, egestas, ignominia, carcer, exilium ubique horrenda, cum ad hunc pervenere, mansueta sunt. Vale.
1
In ipsa Scipionis Africani villa iacens haec tibi scribo adoratis manibus eius et ara, quam sepulchrum esse tanti viri suspicor. Animum quidem eius in caelum, ex quo erat, redisse persuadeo mihi, non quia magnos exercitus duxit, hos enim et Cambyses furiosus ac furore feliciter usus habuit, sed ob egregiam moderationem pietatemque, quam magis in illo admirabilem iudico, cum reliquit patriam, quam cum defendit; aut Scipio Romae esse debebat aut Roma in libertate.
2
Nihil, inquit, volo derogare legibus, nihil institutis. Aequum inter omnes cives ius sit. Utere sine me beneficio meo, patria. Causa tibi libertatis fui, ero et argumentum; exeo, si plus quam tibi expedit, crevi.