Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 11_13

24 Qui fortis est, sine timore est. Qui sine timore est, sine tristitia est. Qui sine tristitia est, beatus est. Nostrorum haec interrogatio est. Adversus hanc sic respondere conantur: falsam nos rem et controversiosam pro confessa vindicare, eum, qui fortis est, sine timore esse. Quid ergo? inquit, fortis inminentia mala non timebit? Istuc dementis alienatique, non fortis est. Ille vero, inquit, moderatissime timet, sed in totum extra metum non est.
25 Qui hoc dicunt, rursus in idem revolvuntur, ut illis virtutum loco sint minora vitia. Nam qui timet quidem, sed rarius et minus, non caret malitia, sed leviore vexatur. At enim dementem puto, qui mala imminentia non extimescit. Verum est, quod dicis, si mala sunt; sed si scit mala illa non esse et unam tantum turpitudinem malum iudicat, debebit secure pericula aspicere et aliis timenda contemnere. Aut si stulti et amentis est mala non timere, quo quis prudentior est, hoc timebit magis.
26 Ut vobis, inquit, videtur, praebebit se periculis fortis. Minime; non timebit illa, sed vitabit. Cautio illum decet, timor non decet. Quid ergo? inquit, mortem, vincla, ignes, alia tela fortunae non timebit? Non. Scit enim illa non esse mala, sed videri. Omnia ista humanae vitae formidinesHense would add inanes after either humanae or formidines. putat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi