Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 10

27 Nemo autem gratus esse potest, nisi contempsit ista, propter quae vulgus insanit; si referre vis gratiam, et in exilium eundum est et effundendus sanguis et suscipienda egestas et ipsa innocentia saepe maculanda indignisque obicienda rumoribus.
28 Non parvo sibi constat homo gratus. Nihil carius aestimamus quam beneficium, quamdiu petimus, nihil vilius, cum accepimus. Quaeris quid sit, quod oblivionem nobis acceptorum faciat? Cupiditas accipiendorum. Cogitamus non quid inpetratum, sed quid petendum sit. Abstrahunt a recto divitiae, honores, potentia et cetera, quae opinione nostra cara sunt, pretio suo vilia.
29 Nescimus aestimare res, de quibus non cum fama, sed cum rerum natura deliberandum est; nihil habent ista magnificum, quo mentes in se nostras trahant, praeter hoc, quod mirari illa consuevimus. Non enim, quia concupiscenda sunt, laudantur, sed concupiscuntur, quia laudata sunt, et cum singulorum error publicum fecerit, singulorum errorem facit publicus.
30 Sed quemadmodum illa credidimus, sic et hoc eidem populo credamus, nihil esse grato animo honestius. Omnes hoc urbes, omnes etiam ex barbaris regionibus gentes conclamabunt. In hoc bonis malisque conveniet.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi