Kitap 10
23
Torquet ingratus se et macerat; odit, quae accepit, quia redditurus est, et extenuat, iniurias vero dilatat atque auget. Quid autem eo miserius, cui beneficia excidunt haerent iniuriae?
23
At contra sapientia exornat omne beneficium ac sibi ipsa commendat et se adsidua eius commemoratione delectat.
24
Malis una voluptas est et haec brevis, dum accipiunt beneficia, ex quibus sapienti longum gaudium manet ac perenne. Non enim illum accipere, sed accepisse delectat, quod inmortale est et adsiduum. Illa contemnit, quibus laesus est, nec obliviscitur per neglegentiam, sed volens.
25
Non vertit omnia in peius nec quaerit, cui inputet casum, et peccata hominum ad fortunam potius refert. Non calumniatur verba nec vultus; quicquid accidit, benigne interpretando levat. Non offensae potius quam officii meminit. Quantum potest, in priore ac meliore se memoria detinet nec mutat animum adversus bene meritos, nisi multum male facta praecedunt et manifestum etiam coniventiconniventi later MSS.; contuenti VPb. discrimen est; tunc quoque in hoc dumtaxat, ut talis sit post maiorem iniuriam qualis ante beneficium. Nam cum beneficio par est iniuria, aliquid in animo benivolentiae remanet.
26
Quemadmodum reus sententiis paribus absolvitur et semper quicquid dubium est humanitas inclinat in melius, sic animusanimus later MSS.; animo VPb. sapientis, ubi paria maleficiis merita sunt, desinet quidem debere, sed non desinit velle debere et hoc facit, quod qui post tabulas novas solvunt.