Kitap 10
14
Sapiens inter se omnia conparabit, maius enim aut minus fit, quamvis idem sit, tempore, loco, causa, Saepe enim hoc non potuere divitiae in domum infusae, quod opportune dati mille denarii. Multum enim interest, donaveris an succurreris, servaverit illum tua liberalitas an instruxerit. Saepe quod datur, exiguum est, quod sequitur ex eo, magnum. Quantum autem existimas interesse, utrum aliquis quod derat a se,derat a se Haase; derata sed VP; dederat sed b; daret, a se, quod praesto erat Madvig. quod praestabat, sumpserit an beneficium acceperit ut daret?
15
Sed ne in eadem, quae satis scrutati sumus, revolvamur. In hac conparatione beneficii et iniuriae vir bonus iudicabit quidem quod erit aequissimum, sed beneficio favebit; in hanc erit partem proclivior.
16
Plurimum autem momenti persona solet adferre in rebus eiusmodi: Dedisti mihi beneficium in servo, iniuriam fecisti in patre. Servasti mihi filium, sed patrempatrem edd.; patri Vb; patiā P. abstulisti. Alia deinceps, per quae procedit omnis conlatio, prosequitur et, si pusillum erit, quod intersit, dissimulabit. Etiam si multum fuerit, sed si id donari salva pietate ac fide poterit, remittet; id est, si ad ipsum tota pertinebit iniuria.