Kitap 10
20
Ubi possedit animum nimia vis vini, quicquid mali latebat, emergit. Non facit ebrietas vitia, sed protrahit; tunc libidinosus ne cubiculum quidem expectat, sed cupiditatibus suis quantum petierunt sine dilatione permittit; tunc inpudicus morbum profitetur ac publicat; tunc petulans non linguam, non manum continet. Crescit insolenti superbia, crudelitas saevo, malignitas livido. Omne vitium laxaturlaxatur Lipsius; taxatur or texatur MSS. et prodit.
21
Adice illam ignorationem sui, dubia et parum explanata verba, incertos oculos, gradum errantem, vertiginem capitis, tecta ipsa mobilia velut aliquo turbine circumagente totam domum, stomachi tormenta, cum effervescit merum ac viscera ipsa distendit. Tunc tamen utcumque tolerabile est, dum illi vis sua est; quid, cum somno vitiatur et quae ebrietas fuit, cruditas facta est?
22
Cogita, quas clades ediderit publica ebrietas; haec acerrimas gentes bellicosasque hostibus tradidit, haec multorum annorum pertinacipertinaci later MSS.; pertinacia VPb. bello defensa moenia patefecit, haec contumacissimos et iugum recusantes in alienum egit arbitrium, haec invictos acie mero domuit.
23
Alexandrum, cuius modo feci mentionem, tot itinera, tot proelia, tot hiemes, per quas victa temporum locorumque difficultate transierat, tot flumina ex ignoto cadentia, tot maria tutum dimiserunt; intemperantia Iubendi et ille Herculaneus ac fatalis scyphus condidit.