Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 10

14 L. Piso, urbis custos, ebrius ex quo semel factus est, fuit. Maiorem noctis partem in convivio exigebat; usque in horam fere sextam dormiebat; hoc eius erat matutinum. Officium tamen suum, quo tutela urbis continebatur, diligentissime administravit. Huic et divus Augustus dedit secreta mandata, cum illum praeponeret Thraciae, quam perdomuit, et Tiberius proficiscens in Campaniam, cum multa in urbe et suspecta relinqueret et invisa.
15 Puto, quia illi bene cesserat Pisonis ebrietas, postea Cossum fecit urbis praefectum, virum gravem, moderatum, sed mersum et vino madentem, adeo ut ex senatu aliquando, in quem e convivio venerat, obpressus inexcitabili somno tolleretur. Huic tamen Tiberius multa sua manu scripsit, quae committenda ne ministris quidem suis iudicabat. Nullum Cosso aut privatum secretum aut publicum elapsum est.
16 Itaque declamationes istas de medio removeamus: Non est animus in sua potestate ebrietate devinctus. Quemadmodum musto dolia ipsa rumpuntur et omne, quod in imo iacet, in summam partem vis caloris eiectat; sic vino exaestuante, quicquid in imo iacet abditum, effertur et prodit in medium. Onerati mero quemadmodum non continent cibum vino redundante, ita ne secretum quidem. Quod suum alienumque est, pariter effundunt.
17 Sed quamvis hoc soleat accidere, ita et illud solet, ut cum iis, quos sciamus libentius bibere, de rebus necessariis deliberemus. Falsum ergo est hoc, quod patrocinii loco ponitur, ei qui soleat ebrius fieri, non dari tacitum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi