Kitap 10
7
Ecce circensium obstrepit clamor. Subita aliqua et universa voce feriuntur aures meae. Nec cogitationem meam excutiunt, ne interrumpunt quidem. Fremitum patientissime fero. Multae voces et in unum confusae pro fluctu mihi sunt aut vento silvam verberante et ceteris sine intellectu sonantibus.
8
Quid ergo est nunc, cui animum adiecerim? Dicam. Superest ex hesterno mihi cogitatio: quid sibi voluerint prudentissimi viri, qui rerum maximarum probationes levissimas et perplexas fecerunt, quae ut sint verae, tamen mendacio similes sunt.
9
Vult nos ab ebrietate deterrere Zenon, vir maximus, huius sectae fortissimae ac sanctissimae conditor. Audi ergo, quemadmodum colligat virum bonum non futurum ebrium: ebrio secretum sermonem nemo committit; viro autem bono committit; ergo vir bonus ebrius non erit. Quemadmodum opposita interrogatione simili derideatur, adtende. Satis est enim unam ponere ex multis: dormienti nemo secretum sermonem committit; viro autem bono committit; vir bonus ergo non dormit.
10
Quo uno modo potest, Posidonius Zenonis nostri causam agit, sed ne sic quidem, ut existimo, agi potest. Ait enim ebrium duobus modis dici: altero, cum aliquis vino gravis est et inpos sui; altero, si solet ebrius fieri et huic obnoxius vitio est. Hunc a Zenone dici, qui soleat fieri ebrius, non qui sit. Huic autem neminem commissurum arcana, quae per vinum eloqui possit.