Kitap 10
4
Progymnastas meos quaeris? Unus mihi sufficit PhariusPharius some MSS.; farvius b; farivus PV; Earinus Erasmus. puer, ut scis, amabilis, sed mutabitur. Iam aliquem teneriorem quaero. Hic quidem ait nos eandem crisin habere, quia utrique dentes cadunt. Sed iam vix illum adsequor currentem et intra paucissimos dies non potero; vide, quid exercitatio cotidiana proficiat. Cito magnum intervallum fit inter duos in diversum euntes. Eodem tempore ille adscendit, ego descendo, nec ignoras, quanto ex his velocius alterum fiat. Mentitus sum; iam enim aetas nostra non descendit, sed cadit.
5
Quomodo tamen hodiernum certamen nobis cesserit quaeris? Quod raro cursoribus evenit, hieran fecimus. Ab hac fatigatione magis quam exercitatione in frigidam descendi; hoc apud me vocatur parum calda. Ille tantus psychrolutes, qui kalendis Ianuariis euripum salutabam, qui anno novo quemadmodum legere, scribere, dicere aliquid, sic auspicabar in Virginem desilire, primum ad Tiberim transtuli castra, deinde ad hoc solium, quod, cum fortissimus sum et omnia bona fide fiunt, sol temperat. Non multum mihi ad balneum superest.
6
Panis deinde siccus et sine mensa prandium, post quod non sunt lavandae manus. Dormio minimum. Consuetudinem meam nosti: brevissimo somno utor et quasi interiungo. Satis est mihi vigilare desisse. Aliquando dormisse me scio, aliquando suspicor.