Kitap 10
4
Si rectam illam rigidi iudicis sententiam quaeris, alterum ab altero absolvet et dicet: Quamvis iniuriae praeponderent, tamen beneficiis donetur, quod ex iniuria superest. Plus nocuit; sed priusprius Pincianus; pius or plus MSS. profuit. Itaque habeatur et temporis ratio.
5
Iam illa manifestiora sunt, quam ut admoneri debeas quaerendum esse, quam libenter profuerit, quam invitus nocuerit, quoniam animo et beneficia et iniuriae constant. Nolui beneficium dare; victus sum aut verecundia aut instantis pertinacia aut spe.
6
Eo animo quidque debetur, quo datur, nec quantum sit, sed a quali profectum voluntate, perpenditur. Nunc coniectura tollatur; et illud beneficium fuit et hoc, quod modum beneficii prioris excessit, iniuria est. Vir bonus utrosque calculos sic ponit, ut se ipse circumscribat; beneficio adicit, iniuriae demit.
6
Alter ille remissior iudex, quem esse me malo, iniuriae oblivisci iubebit,iubebit Gertz; debebit VPb. officii meminisse.
7
Hoc certe, inquis,inquis later MSS.; inquam VPb. iustitiae convenit, suum cuique reddere, beneficio gratiam, iniuriae talionem aut certe malam gratiam. Verum erit istud, cum alius iniuriam fecerit, alius beneficium dederit; nam si idem est, beneficio vis iniuriae extinguitur. Nam cui, etiam si merita non antecessissent, oportebat ignosci, post beneficia laedenti plus quam venia debetur.